Orações em Latim
Principais orações em Latim 

Pater Noster 

Pater noster, qui es in cælis

Sanctificétur nomen tuum

Advéniat regnum tuum

Fiat volúntas tua sicut in cælo, et in terra

Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie

Et dimítte nobis débita nostra

Sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris

Et ne nos indúcas in tentatiónem

Sed líbera nos a malo

Amem

Ave Maria

Ave Maria, gratia plena Dominus tecum Benedicta tu in mulieribus Et benedictus fructus ventris tui, Iesus Sancta Maria, Mater Dei, Ora pro nobis peccatoribus Nunc et in hora mortis nostrae Amen.

Salve Regina

Salve, Regina, Mater misericordiae, vita,
dulcédo et spes nostra, salve.Ad te clamamus, éxsules fiIii Evae.Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.Et Jesum benedíctum fructum Ventris tui, nobis, post hoc exsílium, osténde.O clemens, o pia, o dulcis Virgo María!


V/. Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix.

R/. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Credo Niceno-constantinopolitano

Credo in unum deum
Patrem omnipotentem
Factorem cæli et terræ
Visibilium omnium et invisibilium

Et in unum dominum
Iesum christum
Filium dei unigenitum
Et ex patre natum, ante omnia sæcula

Deum de deo
Lumen de lumine
Deum verum de deo vero

Genitum, non factum
Consubstatialem patri:
Per quem omnia facta sunt

Qui propter nos homines
Et propter nostram salutem
Descendit de cælis

Et incarnatus est de spiritu sancto
Ex maria virgine:
Et homo factus est

Crucifixus etiam pro nobis:
Sub pontio pilato,
Passus et sepultus est.

Et resurrexit tertia die
Secundum scripturas

Et ascendit in cælum:
Sedet ad dexteram patris

Et iterum venturus est cum gloria
Iudicare vivos et mortuos:
Cuius non erit finis

Et in spiritum sanctum
Dominum et vivificantem:
Qui ex patre filioque procedit

Qui cum patre et filio
Simul adoratur, et glorificatur:
Qui locutus est per prophetas

Et unam, sanctam, catholicam
Et apostolicam ecclesiam

Confiteor unum baptisma
In remissionem peccatorum

Et exspecto resurrectionem mortuorum
Et vitam venturi sæculi

Amen



Sub Tuum 

Sub tuum praesídium confúgimus, Sancta Dei Génetrix.Nostras deprecatiónes ne despícias in necessitátibus, sed a perículis cunctis libera nos semper, Virgo gloriósa et benedícta. Amen

Actus Contritionis

Deus meus, ex toto corde paénitet me ómnium meórum peccatórum, eáque detéstor, qui peccándo, non solum poenas a te iuste statútas proméritus sum, sed praesértim quia offéndi te, summum bonum, ac dignum qui super ómnia diligáris.Ideo firmiter propóno, adiuvánte grátia tua, de cétero me non peccatúrum peccandíque occasiónes próximas fugitúrum. Amen.

Sancte Michael Archangele 

Sancte Michael Archangele, defende nos in prælio; contra nequitiam et insidias diaboli esto præsidium.Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiæ cælestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude. Amen.

Veni Sancte Spíritus 

Veni Sancte Spíritus reple tuórum corda fidélium, et tu amóris in eis ignem accénde.

Emítte Spíritum tuum et creabúntur.

Et renovábis faciem terrae.

Oremus: Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuisti da nobis in eódem Spíritu recta sápere, et de ejus semper consolatióne gaudére.

Per christum Dóminum nostrum. Amen.

Confiteor

Confiteor Deo omnipotenti, beatæ Mariæ semper Virgini, beato Michæli Archangelo, beato Joanni Baptistæ, sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis, et tibi, pater: quia peccavi nimis cogitatione, verbo, et opere: (percutiunt sibi pectus ter, dicentes): mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michælem Archangelum, beatum Joannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, pater, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.